monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 75, 4
Sed quomodo sum similis, inquis, quando adhuc mihi displiceo? Ideo dictum est, Incipite. Incipe Domino in confessione; perficieris in pace. Adhuc enim habes adversum te bellum. Indicitur tibi bellum, non solum adversus suggestiones diaboli, adversus principem potestatis aeris huius, qui operatur in filiis diffidentiae, adversus diabolum et angelos eius, spiritualia nequitiae ; non solum ergo adversus ipsos tibi bellum indicitur, sed adversus teipsum. Quomodo adversus teipsum? Adversus tuam consuetudinem malam, adversus vetustatem vitae tuae malae, quae trahit te ad solitam, et refrenat a nova . Indicitur enim tibi quaedam nova vita, et tu vetus es: novitatis gaudio suspenderis, vetustatis onere praegravaris; incipit tibi esse bellum adversus te. Sed ex qua parte tibi displices, iungeris Deo; et ex qua parte iam iungeris Deo, idoneus eris ad vincendum te, quia ille tecum est qui omnia superat. Attende quid dicit Apostolus: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati. Unde mente? Quia displicet tibi vita tua mala. Unde carne? Quia non desunt suggestiones et delectationes malae; sed ex eo quod mente iungeris Deo, vincis quod in te non vult sequi. Praecessisti enim ex parte, et ex parte tardaris: trahe teipsum ad illum qui te sursum tollit. Pondere quodam vetustatis deprimeris; clama et dic: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? quis me liberabit ab eo quo gravor? corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam . Quis ergo liberabit? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum . Quare autem permittit ut diu contra te litiges, donec absorbeantur omnes cupiditates malae? Ut intelligas in te poenam tuam: in te ex teipso est flagellum tuum; sit rixa tua tecum. Sic vindicatur in rebellem adversus Deum, ut ipse sibi sit bellum, qui pacem noluit habere cum Deo. Sed tene membra tua adversus concupiscentias tuas malas. Surrexit ira; tene tu manum coniunctus Deo. Potuit surgere, sed non invenit arma. Apud iram tuam impetus est; apud te arma sunt: sit impetus inermis, et discit iam non surgere qui frustra surrexit.