monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 75, 16
Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Quisque quod potest voveat, et reddat. Ne voveatis, et non reddatis; sed quisque quod potest voveat, et reddat. Non sitis pigri ad vovendum; non enim viribus vestris implebitis. Deficietis, si de vobis praesumitis; si autem de illo cui vovetis, vovete, securi reddetis. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Omnes communiter quid debemus vovere? Credere in illum, sperare ab illo vitam aeternam, bene vivere secundum communem modum. Est enim quidam modus communis omnibus. Furtum non facere, non castimoniali praecipitur, et nuptae non praecipitur: adulterium non facere, omnibus praecipitur: non amare vinolentiam, qua ingurgitatur anima, et corrumpit in se templum Dei, omnibus aequaliter praecipitur: non superbire, omnibus aequaliter praecipitur: non hominem occidere, non odi se fratrem, non adversus aliquem tenere perniciem, omnibus in commune praecipitur. Hoc totum omnes vovere debemus. Sunt etiam vota propria singulorum: alius vovet Deo castitatem coniugalem, ut praeter uxorem suam non noverit aliam; sic et femina, ut praeter virum suum non noverit alium. Alii etiam vovent, etsi experti tale coniugium, ultra nihil tale pati, nihil tale concupiscere aut sustinere: et ipsi voverunt aliquid maius quam illi. Alii virginitatem ipsam ab ineunte aetate vovent, ut nihil tale vel experiantur, quale illi experti reliquerunt: et isti voverunt plurimum. Alii vovent domum suam esse hospitalem omnibus sanctis advenientibus: magnum votum vovent. Alius vovet relinquere omnia sua distribuenda pauperibus, et ire in communem vitam, in societatem sanctorum: magnum votum vovet. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Quisque quod vovere voluerit voveat: illud attendat, ut quod voverit reddat. Unusquisque Deo quod vovet, si respicit retrorsum, malum est. Nescio quae castimonialis nubere voluit: quid voluit? Quod et virgo quaelibet. Quid voluit? Quod et mater ipsius. Aliquid mali voluit? Mali plane. Quare? Quia iam voverat Domino Deo suo. Quid enim dixit de talibus apostolus Paulus? Cum dicat viduas adolescentulas nubere si velint , sed tamen ait quodam loco: Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium . Ostendit beatiorem, si sic permanserit; non tamen damnandam, si nubere voluerit. Quid autem ait de quibusdam quae voverunt, et non reddiderunt? Habentes, inquit, damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt . Quid est, primam fidem irritam fecerunt? Voverunt, et non reddiderunt. Nemo ergo positus in monasterio frater dicat: Recedo de monasterio, neque enim soli qui sunt in monasterio perventuri sunt ad regnum coelorum, et illi qui ibi non sunt ad Deum non pertinent. Respondetur ei: Sed illi non voverunt; tu vovisti, tu retro respexisti. De die iudicii cum Dominus minaretur, quid ait? Mementote uxoris Lot . Omnibus dixit. Quid enim fecit uxor Lot? Liberata est a Sodomis, et in via posita retrorsum respexit: ubi respexit, ibi remansit. Facta est autem statua salis , ut illius contemplatione condiantur homines; cor habeant, non sint fatui, non retro respiciant, ne malum exemplum dantes, ipsi remaneant, et alios condiant. Nam et modo dicimus illud quibusdam fratribus nostris, quos forte viderimus velut infirmari in proposito bono: Et talis vis esse, qualis ille? Obiicimus illis quosdam qui retro respexerunt. Illi fatui sunt in se, sed alios condiunt, quando commemorantur, ut illorum exemplum timentes isti retro non respiciant. Vovete, et reddite Domino Deo nostro, quia illa uxor Lot ad omnes pertinet. Maritata mulier voluit facere adulterium; de loco suo quo pervenerat retro respexit. Vidua quae iam sic permanere voverat, voluit nubere, hoc voluit quod licuit ei quae nupsit; sed illi non licuit, quia de loco suo retro respexit. Virgo est castimonialis, iam dicata Deo; habebat et caetera, quae vere ornant ipsam virginitatem, et sine quibus illa virginitas turpis est. Quid si enim sit corpore integra, et mente corrupta? Quid est quod dixi? Quid si nullus tetigerit corpus, sed si forte ebriosa sit, superba sit, litigiosa sit, linguosa sit? Haec omnia damnat Deus. Si antequam vovisset nupsisset, non damnaretur: elegit aliquid melius, superavit quod ei licebat; superbit, et illicita tanta committit. Hoc dico: Nubere licet antequam voveat; superbire nunquam licet. O tu virgo Dei, nubere noluisti, quod licet; extollis te, quod non licet. Melior virgo humilis, quam maritata humilis; sed melior maritata humilis, quam virgo superba. Quae autem respexit ad nuptias, non quia voluit nubere damnatur; sed quia iam antecesserat , et fit uxor Lot respiciendo retrorsum. Non sitis pigri qui potestis, quibus aspirat Deus apprehendere gradus meliores, quia non ista ideo loquimur, ut non voveatis, sed ut voveatis, et reddatis: Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Iam quia ista tractavimus, forte volebas vovere, et modo non vis vovere. Sed quid tibi dixerit Psalmus, attende. Non dixit, Nolite vovere; sed, Vovete, et reddite. Quia audisti, reddite, non vis vovere? Ergo vovere volebas, et non reddere? Imo utrumque fac. Unum sit ex professione tua; aliud ex adiutorio Dei perficietur. Aspice eum qui te ducit, et non respicies retro, unde te educit. Qui te ducit, ante te ambulat; unde te educit, post te est. Ama ducentem, et non te damnat retro respicientem. Vovete, et reddite Domino Deo nostro.