monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 80, 4
Accipite psalmum, et date tympanum. Et accipite, et date. Quid accipite? quid date? Accipite psalmum, et date tympanum. Dicit quodam loco apostolus Paulus, reprehendens et dolens, quod nemo illi communicaverit in ratione dati et accepti . Quid est, in ratione dati et accepti, nisi quod alio loco aperte exposuit: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos vestra carnalia metamus ? Et verum est quod tympanum quod de corio fit, ad carnem pertinet. Psalmus ergo spiritualis est, tympanum carnale. Ergo plebs Dei, congregatio Dei, accipite psalmum, et date tympanum: accipite spiritualia, et date carnalia. Hoc est quod vos et ad illam mensam beati Martyris exhortati sumus, ut accipientes spiritualia, daretis carnalia. Haec enim quae exstruuntur ad tempus, ad recipienda corpora vel vivorum vel mortuorum necessaria sunt, sed tempore praetereunti. Numquid post iudicium Dei istas fabricas in coelum levabimus? Sine his tamen hoc tempore agere quae ad possidendum coelum pertinent non poterimus. Si ergo avidi estis in spiritualibus accipiendis, devoti estote in carnalibus erogandis. Accipite psalmum, et date tympanum: accipite vocem nostram, reddite manus vestras.