monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 80, 6
Tuba canite. Hoc est, clarius et fidentius praedicate; ne terreamini: sicut ait propheta quodam loco, Exclama, et exalta sicut tuba vocem tuam . Tuba canite in initio mensis tubae. Praeceptum erat ut in initio mensis tuba caneretur; et hoc usque nunc Iudaei corporaliter faciunt, spiritualiter non intelligunt. Initium enim mensis, nova luna est; nova luna, nova vita est. Quid est nova luna? Si qua igitur in Christo nova creatura . Quid est, Tuba canite in initio mensis tubae ? Cum tota fiducia novam vitam praedicate; strepitum vitae veteris nolite metuere.