monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 80, 14
Multi ergo haeretici cum Paganis alios et alios deos sibi ipsi fecerunt, alios et alios deos sibi finxerunt; et eos etiamsi non in templis, tamen quod est peius in suo corde posuerunt, et falsorum ridendorumque simulacrorum templa ipsi facti sunt. Magnum opus est, intus haec idola frangere; et locum Deo viventi, non recenti mundare. Omnes enim isti aliud atque aliud sentientes, alios atque alios deos sibi facientes, ipsamque fidem falsitate variantes, videntur dissentire; sed omnes a terrenis cogitationibus non recedunt, in terrenis cogitationibus consentiunt sibi: opinio diversa est, vanitas una est. De illis in alio psalmo dicitur, Ipsi de vanitate in unum : quamvis opinionum varietate discordent, simili tamen vanitate colligantur. Et nostis quia vanitas retro est, posterior est: ideo ille quae retro oblitus, id est vanitatem oblitus, in ea quae ante sunt, id est in veritatem extentus, sequitur ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu . Ergo in peius sibi isti consentiunt, quamvis dissentire a se invicem videantur. Ideo Samson caudas vulpium colligavit . Vulpes insidiosos, maximeque haereticos significant; dolosos, fraudulentos, cavernosis anfractibus latentes et decipientes, odore etiam tetro putentes. Contra quem odorem dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco . Istae vulpes significantur in Canticis canticorum, ubi dicitur: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas, latentes in cavernis tortuosis . Capite nobis, convincite nobis; capis enim eum quem de falsitate convincis. Contradicentibus denique vulpeculis Domino, et dicentibus, In qua potestate ista facis? Respondete mihi et vos, inquit, unum sermonem: Baptismus Ioannis unde est de coelo, an ex hominibus? Vulpes autem solent habere tales foveas, ut ex una parte intrent, et ex alia parte exeant: ad utrumque foramen captor vulpium retia posuit. Dicite mihi, de coelo est, an ex hominibus? Sentiunt illi eum ex utraque parte tetendisse unde caperet; et aiunt apud se: Si dixerimus, in quiunt, De coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis? ille enim testimonium Christo perhibuit. Si dixerimus, De terra; lapidat nos populus, quia ut prophetam eum habent. Sentientes ergo hac atque hac esse unde caperentur, responderunt, Nescimus. Et Dominus: Nec ego vobis dico in qua potestate ista facio . Vos dicitis vos nescire quod scitis; ego vobis non dico quod quaeritis: quia ex nulla parte exire ausi estis, in vestris tenebris remansistis. Obtemperemus ergo et nos, si possumus, dicenti verbo Dei Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas: videamus si et nos quasdam vulpeculas capere possumus; proponamus ad foramen utrumque, ut unde vulpes exire voluerit, capiatur. Verbi gratia, manichaeo facienti sibi deum recentem, et in corde suo ponenti quod non est, dicamus et interrogemus eum: Substantia Dei corruptibilis est, an incorruptibilis? Elige quod vis, et exi qua vis, sed non effugies. Si dixeris, Corruptibilis; non a populo, sed a teipso lapidaberis: si autem dixeris incorruptibilem Deum; incorruptibilis quomodo timuit gentem tenebrarum? quid factura erat incorruptibili gens corruptionis? Quid restat nisi ut dicatur, Nescimus? Sed tamen si hoc non dolo, sed ignorantia dicitur, non remaneat in tenebris: ex vulpe fiat ovis, credat invisibili, incorruptibili soli Deo, non recenti; soli, ab eo quod est solus, non ab eo quod est sol, ne nos ipsi vulpi fugienti aliam cavernam aperuisse videamur. Quanquam nec nomen solis formidabimus. Est enim in Scripturis nostris: Sol iustitiae, et sanitas in pennis eius . Ab aestu solis huius umbra appetitur: sub alas autem solis huius ab aestu fugitur; sanitas enim in pennis eius. Iste est sol de quo dicturi sunt impii: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis . Dicturi sunt adoratores solis, Sol non ortus est nobis; quia cum adorent solem quem facit oriri super bonos et malos , non est eis ortus sol qui solos illuminat bonos. Faciunt sibi ergo deos recentes quique quales volunt: quid enim impedit officinam decepti cordis fabricare phantasma quale voluerit? Sed omnes hi in posterioribus consentiunt, id est, simili vanitate detinentur. Unde Samson noster, qui etiam interpretatur Sol ipsorum, eorum scilicet quibus lucet; non omnium, sicuti est oriens super bonos et malos, sed sol quorumdam, sol iustitiae (figuram enim habebat Christi), colligavit, ut dicere coeperam, caudas vulpium, et ibi ignem alligavit; ignem ad incendendum, sed messes alienigenarum. Proinde tales consentientes in posterioribus, tanquam caudis colligati, trahunt ignem corrumpentem; sed non incendunt nostrorum segetes. 'Novit' enim 'Dominus qui sunt eius; et recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia quidem sunt in honorem, alia vero in contumeliam. Si quis autem mundaverit se ab huiusmodi, erit vas in honorem, utile Domino, ad omne opus bonum paratum' ; et ideo nec caudas vulpium, nec faces vulpium pertimescet. Sed videamus de populo isto: Si me audieris, inquit, non erit in te deus recens. Movet me, quod dixi, in te: non enim dixit, A te, quasi simulacrum forinsecus adhibitum; sed, in te, in corde tuo, in imagine phantasmatis tui, in deceptione erroris tui tecum portabis deum tuum recentem, remanens vetustus. Si ergo me audieris; me, inquit, quia ego sum qui sum ; non erit in te deus recens, nec adorabis deum alienum. Si enim in te non sit, non adorabis deum alienum: Si tu non cogites deum falsum, non adorabis deum fabricatum; non enim erit in te deus recens.