monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 80, 18
Si plebs mea audisset me; Israel si in viis meis ambulasset. Dicit enim fortasse iste Israel, Ecce pecco, manifestum est; eo post affectiones cordis mei: sed quid facio? Diabolus hoc facit, daemones hoc faciunt. Quid est diabolus? qui sunt daemones? Certe inimici tui. Israel si in viis meis ambulasset; in nihilum omnes inimicos eorum humiliassem. Ergo, Si plebs mea, audisset me: quare enim mea, si non audit me? Si plebs mea, audisset me. Quid est, plebs mea? Israel. Quid est, audisset me? Si in viis meis ambulasset. Queritur, et gemit sub inimicis: In nihilum inimicos eorum humiliassem, et super tribulentes eos misissem manum meam.