monumenta.ch > Augustinus > sectio 10 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 83, 2
Sed in torcularibus positi qui sumus? Filii Core. Sic enim additum est, Pro torcularibus, filiis Core. Filios Core interpretatos habemus filios Calvi, quantum nobis qui illam linguam noverunt, per ministerium quod Deo debebant, interpretari potuerunt: et in hoc non defugio magnum mysterium intueri, et adiuvante Domino invenire vobiscum. Non enim tanquam a filiis pestilentiae omnis est irridenda calvities; ne cum quisque sacratam calvitiem irriserit, a daemoniis dissipetur. Nam et Elisaeus ibat, et insensati pueri clamaverunt post eum, Calve, calve; et propter sacramentum implendum, conversus ad Dominum petivit ut eos ursi de silva exeuntes comederent . Abrepta est quidem illorum infantia in exitium vitae de hoc saeculo; mortui sunt pueri, senes quandoque morituri: verumtamen sacramenti terror datus est hominibus. Elisaeus enim personam cuiusdam tunc gerebat, cuius filii sumus, filii Core, Domini scilicet nostri Iesu Christi. Iam occurrit Charitati vestrae ex Evangelio, quare calvus, gerebat personam Christi; recordamini quod in Calvariae loco crucifixus est . Sive ergo hoc interpretatur filiis Core, sicut secuti priores diximus; sive aliud aliquid, quod nos forsitan latet; interim quod occurrit, videte quia plenum est sacramento. Filii Core, filii Christi: nam et filios suos dicit sponsus, cum ait, Non possunt filii sponsi ieiunare, quamdiu cum illis est sponsus . Christianorum sunt ergo ista torcularia.