monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 83, 3
In pressuris autem constituti, ad hoc conterimur, ut amore nostro, quo ferebamur in ista mundana, saecularia, temporalia, fluxa atque peritura, passi in eis, in hac vita, tormenta et tribulationes pressurarum et abundantiam tentationum, incipiamus quaerere illam quietem quae non est de hac vita, nec de hac terra: et fit Dominus, ut scriptum est, refugium pauperi . Quid est pauperi? Tanquam destituto, sine ope, sine auxilio, sine aliqua re de qua in terra praesumat. Talibus enim pauperibus adest Deus. Quia, homines etsi abundent pecunia in hac terra, respiciunt quod ait Apostolus, Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum : et considerantes quam sit incertum unde gaudebant, antequam accederent ad servitutem Dei, id est, antequam introirent in torcularia, vident ex ipsis divitiis vel habere se pressuras cogitationum, quomodo ea gubernentur, quomodo custodiantur; vel si paululum inclinaverint cupiditatem ut ea diligant, plus eos impleri timoribus quam fructibus. Quid enim tam incertum, quam res volubilis? Nec immerito ipsa pecunia rotunda signatur, quia non stat. Tales ergo, etsi habeant aliquid, pauperes sunt. Qui vero nihil horum habent, et habere desiderant, inter reprobandos divites computantur: non enim attendit Deus facultatem, sed voluntatem. Pauperes igitur destituti omni ope saeculari, quia etsi ea circumfluant, intelligunt quam incerta sint; et ingemiscentes ad Deum, nihil habentes in hoc saeculo quo delectentur, quo teneantur, in abundantia pressurarum et tentationum tanquam in torcularibus constituti, defluunt vinum, defluunt oleum. Quae sunt ista, nisi bona desideria? Restat enim illis desiderandus Deus; iam non amant terram. Amant enim qui fecit coelum et terram: amant, et nondum cum eo sunt. Desiderium eorum differtur, ut crescat; crescit, ut capiat. Non enim parvum aliquid daturus est Deus desideranti, aut parum exercendus est ad capacitatem tanti boni: non aliquid Deus quod fecit daturus est, sed seipsum qui fecit omnia. Ad capiendum Deum exercere; quod semper habiturus es diu desidera. Reprobati sunt in populo Israel, qui festinaverunt: assidue affectus iste reprehenditur in Scriptura festinantium. Qui sunt enim qui festinant? Qui conversi ad Deum, cum hic non invenerint requiem quam quaerebant, et gaudia quae promittebantur, tanquam in itinere deficientes, et longum sibi quiddam, donec hoc saeculum vel haec vita finiantur, restare arbitrantes, et quaerentes hic aliquam requiem, quae si habetur, falsa est, respiciunt retro, et decidunt a proposito; nec attendunt cum quanto terrore dictum est, Mementote uxoris Lot . Ut quid enim statua salis effecta est , si non homines condit, ut sapiant? Ergo exemplum illius malum, tibi fit bonum, si caveris. Mementote, inquit, uxoris Lot: respexit enim retro, unde liberata erat a Sodomis, et ibi remansit, unde respexit; ipsa in loco mansura, et transeuntes alios conditura. Liberati ergo a Sodomis praeteritae vitae, non respiciamus retro: nam hoc festinare est, non attendere quod promisit Deus, quia longe est, et respicere ad id quod proximum est, unde iam liberatus es. De talibus quid dicit apostolus Petrus? Contingit illis res veri proverbii: Canis conversus ad suum vomitum . Premebat enim pectus conscientia peccatorum; accepta indulgentia quasi vomuisti, et relevatum est pectus tuum; facta est bona conscientia ex mala conscientia: quid rursus converteris ad vomitum tuum? Si canis hoc faciens horret oculis tuis, tu quid eris oculis Dei?