monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 3 > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 83, 6
Et quid sequitur? Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Parum est, Concupiscit et deficit; sed quo deficit? In atria Domini. Defecit uva pressa; sed quo defecit? In vinum et in lacum, et in apothecae requiem, servanda in quiete magna. Hic desideratur, ibi capitur, hic suspiratur, ibi gaudetur; hic oratur, ibi laudatur; hic gemitur, ibi exsultatur. Ea quae dixi quasi dura hic nemo aversetur; nemo quasi nolit pati. Metuendum est ne uva, dum torcular timet, ab avibus vel a feris comedatur. In magna videtur tristitia esse, cum dicit, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; non enim habet quod desiderat: sed numquid sine gaudio est? Quo gaudio? Quod ait Apostolus: Spe gaudentes. Ibi iam re gaudebit, modo adhuc spe. Ideoque qui spe gaudent, quia certi sunt se accepturos, tolerant in torculari omnes pressuras. Propterea et ipse apostolus cum dixisset, Spe gaudentes; quasi his loqueretur, qui iam in torculari sunt, addidit statim: In tribulatione patientes. In tribulatione, inquit, patientes: quid deinde? In oratione tolerantes . Quid est, tolerantes? Quia differimini. Oratis et differimini; tolerate quod differimini: toleretur quod differtur; quia cum venerit, non aufertur.