monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 84, 2
Titulus eius est, In finem, filiis Core, Psalmus. Finem non intelligamus, nisi quem dicit Apostolus, Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti . Ergo cum primo in titulo Psalmi posuit, In finem; direxit cor nostrum in Christum. In illum si intendamus, non errabimus; quia ipse est veritas quo festinamus, et ipse est via per quam curramus . Quid est, filiis Core? Interpretatur Core ex verbo hebraeo in latinum Calvus. Ergo filiis Core, filiis calvi. Quis est iste calvus? Non ut irrideamus illum, sed ut ploremus ante illum. Nam irriserunt quidam, et a daemonibus vastati sunt: quomodo in Regnorum libro calvum Elisaeum irriserunt pueri, dicebantque post illum, Calve, calve; processerunt ursi de silva, et comederunt pueros male ridentes , et plangendos a parentibus suis. Significavit hoc factum prophetia quadam, futurum Dominum nostrum Iesum Christum. Ille enim a Iudaeis irridentibus velut calvus irrisus est, quia in Calvariae loco crucifixus est . Nos autem si in illum crediderimus, filii ipsius sumus. Nobis ergo cantatur iste psalmus, ubi inscribitur, filiis Core: sumus enim filii sponsi . Ille quippe sponsus, dans arrham sponsae suae, sanguinem suum et Spiritum sanctum, quo locupletavit nos interim in ista peregrinatione; adhuc autem servat nobis occultas divitias suas. Unde enim tale pignus dedit, quid est quod servat?