monumenta.ch > Augustinus > sectio > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 84, 3
Itaque cantat ei Propheta in futurum, et utitur verbis quasi iam praeteriti temporis; tanquam facta dicit, quae futura erant; quia apud Deum et quod futurum est, iam factum est. Ibi ergo Propheta videbat futura nobis, iam vero facta in illius providentia et praedestinatione certissima, quomodo dicit et in illo psalmo ubi omnes Christum agnoscunt; sic enim recitatur , tanquam Evangelium legatur: 'Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem' . Quis non, legente lectore Psalmum, agnoscat Evangelium? Et tamen cum diceretur in Psalmo, non dictum est, Fossuri sunt manus meas et pedes; sed, foderunt manus meas et pedes: nec dictum est, Dinumeraturi sunt ossa mea; sed, dinumeraverunt ossa mea: nec dictum est, Divisuri sunt vestimenta mea; sed, diviserunt sibi vestimenta mea. Haec omnia quae futura videbat Propheta, tanquam praeterita indicabat: sic et hic, Benedixisti, Domine, terram tuam; tanquam iam fecerit.