monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 84, 6
Et quoniam de futuro ista dicuntur, quamvis verba praeterita sonent; sequitur, et dicit: Converte nos, Domine sanitatum nostrarum. Quod modo narrabat quasi factum esset, quomodo orat ut fiat; nisi quia voluit ostendere praeterita verba se in prophetia dixisse? Nondum autem factum esse quod dicebat iam factum, hinc ostendit, quia orat ut fiat: 'Converte nos, Domine sanitatum nostrarum; et averte iracundiam tuam a nobis.' Non iamdudum dicebas, 'Avertisti captivitatem Iacob; operuisti omnia peccata eorum: sedasti omnem iram tuam; aversus es ab ira indignationis tuae?' Quomodo hic, 'Et averte iracundiam tuam a nobis?' Respondet tibi Propheta: Illa dico quasi facta, quia video futura; quia vero nondum facta sunt, oro ut veniant, quae iam vidi. Averte iracundiam tuam a nobis.