monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 84, 11
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius. Erant quidam qui iam timebant eum in gente Iudaeorum. Per omnes terras ubique idola colebantur; daemonia timebantur, non Deus: in illa gente timebatur Deus. Sed propter quid timebatur? In Veteri Testamento timebatur, ne daret illos in captivitatem, ne tolleret illis terram, ne grandine contunderet vites ipsorum, ne faceret steriles uxores eorum, ne auferret ab eis filios ipsorum. Haec enim carnalia promissa Dei tenebant adhuc parvas animas, et propter haec timebatur Deus: sed prope illis erat, qui vel propter haec ipsum timebant. Terram petebat Paganus a diabolo; terram petebat Iudaeus a Deo: unum erat quod petebant; sed non unus a quo petebant. Petendo iste quod Paganus petebat, discernebatur tamen a Pagano, quia ab illo ista petebat, qui omnia fecerat. Et prope illis erat Deus, qui Gentibus longe erat; tamen respexit et eos qui longe erant, et eos qui prope erant, sicut dicit Apostolus: Et veniens evangelizavit pacem vobis qui eratis longe, et pacem his qui prope . Quos dixit qui erant prope? Iudaeos, quia unum Deum colebant. Quos dixit qui erant longe? Gentes, quia dimiserant eum a quo facti erant, et colebant illa quae ipsi fecerant. Non enim regionibus longe est quisque a Deo, sed affectibus. Amas Deum, prope es; odisti Deum, longe es. Uno loco stans, et prope es, et longe es. Ergo, fratres, respexit ista Propheta: quanquam generalem vidit misericordiam Dei super omnes; tamen aliquid speciale et proprium vidit in gente Iudaea, et ait, Verumtamen. Audiam quid loquetur in me Dominus Deus; quoniam loquetur pacem in plebem suam: et plebs ipsius non Iudaea sola erit, sed de omnibus gentibus colligetur; quia super sanctos suos loquetur pacem, et in eos qui convertunt cor ad ipsum, et omnes qui conversuri sunt cor ad ipsum de omni orbe terrarum. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra: id est, in ea terra in qua natus erat Propheta, inhabitet gloria maior; quia inde coepit pit praedicari Christus. Inde Apostoli, et illuc prius missi: inde Prophetae, ibi primo templum, ibi sacrificabatur Deo, ibi Patriarchae, ibi ipse etiam venit de semine Abrahae, ibi manifestatus est Christus, ibi apparuit Christus: inde enim virgo Maria, quae peperit Christum. Ibi ambulavit pedibus suis, ibi mirabilis fecit. Postremo tantum honorem illi genti detulit, ut cum eum interpellaret quaedam mulier Chananaea salutem quaerens filiae suae, dixerit ei: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel . Hoc ergo videns Propheta, ait: Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.