monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, 1, 5
Videamus ergo quid iuraverit Deus. Iuravi, inquit, David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum. Semen David quod est, nisi semen Abrahae? Quod autem semen Abrahae? Et semini, inquit, tuo, quod est Christus . Sed forte ille Christus caput Ecclesiae, salvator corporis , semen est Abrahae, et ideo David; nos autem non sumus semen Abrahae? Imo vero sumus, sicut Apostolus ait: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes . Sic ergo hic accipiamus, fratres, Usque in aeternum praeparabo semen tuum; non tantum illam carnem Christi natam ex virgine Maria, sed etiam nos omnes credentes in Christum: illius enim capitis membra sumus. Non potest hoc corpus decollari: si in aeternum caput, in aeternum gloriantur et membra, ut sit ille Christus integer in aeternum. Usque in aeternum praeparabo semen tuum; et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Putamus, hoc dixit, in aeternum, quod in generationem et generationem; quoniam et supra dixerat, In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Quid est, in generationem et generationem? In omnem generationem. Non enim toties repetendum erat verbum, quoties generatio venit et transit. Ergo multiplicatio generationum in repetitione significata et commendata est. An forte duae generationes sunt intelligendae, sicut nostis, sicut iam insinuatum vestrae Charitati retinetis? Est enim generatio nunc carnis, et sanguinis; erit generatio futura in resurrectione mortuorum. Praedicatur hic Christus; praedicabitur ibi: sed hic praedicatur, ut credatur; ibi praedicabitur, ut videatur. Aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Nunc Christus habet in nobis sedem, aedificata est sedes eius in nobis: nisi enim sederet in nobis, non nos regeret; si autem ab illo non regeremur, a nobis ipsis praecipitaremur. Sedet ergo in nobis, regnans in nobis: sedet etiam in alia generatione, quae fuerit ex resurrectione mortuorum. In aeternum Christus regnabit in sanctis suis. Hoc promisit Deus, hoc dixit Deus: si parum est, hoc iuravit Deus. Quia ergo non secundum merita nostra, sed secundum illius misericordiam firma est promissio; nemo debet cum trepidatione praedicare, unde non potest dubitare. Fiat ergo in cordibus nostris robur illud, unde Aethan nomen accepit, Robustus corde: praedicemus veritatem Dei, eloquium Dei, promissa Dei, iurationem Dei; et his modis omni ex parte firmati praedicemus, et portando Deum, coeli simus.