monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, 1, 9
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Magna potentia tua; tu fecisti coelum et terram, et omnia quae in eis sunt: sed plus est misericordia tua, quae exhibuit veritatem tuam in circuitu tuo. Si enim ibi solum praedicareris, ubi nasci, ubi pati, ubi resurgere, unde ascendere voluisti; impleta esset illa veritas promissi Dei, ad confirmandas promissiones patrum: sed non impleretur, Gentes autem super misericordia glorificare Deum , nisi illa veritas expanderetur, et ab illo loco ubi apparere voluisti, in circuitu diffunderetur. Tu quidem in illo loco de nube propria intonuisti, sed ad rigandum in circuitu Gentium alias nubes misisti. Vere potens implesti quod dixisti, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli . Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.