monumenta.ch > Augustinus > sectio 26

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, 1, 26
Et ponam in mari manum eius: hoc est, dominabitur Gentibus. Et in fluminibus dexteram eius. Flumina currunt in mare; cupidi homines in amaritudinem huius saeculi prolabuntur: omnia tamen genera ista Christo subdita erunt.