monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.122 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, 2, 7
Novit illud et ipse David. Vide enim quid dicat: Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti. Ergo ubi est quod promisisti? Distulisti Christum tuum. Quamvis tristitia quaedam enumeret, in hoc tamen verbo reficit nos: manet omnino, Deus, quod promisisti; nam Christum tuum non abstulisti, sed distulisti. Huic ergo David, in quo sperabant ignari promissa sua Deum completurum, videte quid accidit, ut promissa Dei firmius in alio sperata compleantur: Distulisti Christum tuum: evertisti testamentum servi tui. Ubi est enim testamentum vetus Iudaeorum? ubi est terra illa promissionis, in qua habitantes peccarunt, qua deleta migrarunt? Regnum Iudaeorum quaeris, non est: altare Iudaeorum quaeris, non est: sacrificium Iudaeorum quaeris, non est: sacerdotium Iudaeorum quaeris, non est. Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctitatem eius. Sancta illa quae habebant, terrena esse ostendisti. Destruxisti omnes macerias eius, quibus eum munieras: quando enim diriperetur, nisi maceriae dirutae fuissent? Posuisti munitiones eius formidinem. Quid est, formidinem? Ut dicatur peccantibus, Si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet . Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: omnes scilicet Gentes, per viam, hoc est, per vitam istam transeuntes diripuerunt Israel, diripuerunt David. Primum videte frusta eius in omnibus gentibus: de ipsis enim dictum est, Partes vulpium erunt . Reges quippe impios vulpes appellavit Scriptura, dolosos et timidos quos terret virtus aliena. Ideo ipse Dominus cum de Herode comminante loqueretur: Dicite, inquit, vulpi illi . Rex qui neminem hominum timet, ipse vulpes non est: leo ille de tribu Iuda, cui dicitur, Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo . Potestate ascendisti, potestate dormisti; quia voluisti, dormisti . Ideo in alio psalmo dicit, Ego dormivi. Nonne plena erat sententia, Dormivi, et somnum coepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me ? quare additum est, Ego? Et cum magno pondere pronuntiandum est , Ego; Ego dormivi. Illi saevierunt, illi persecuti sunt, sed si noluissem, non dormissem. Ego dormivi. Ergo de quibus dictum erat, Partes vulpium erunt; de his nunc dictum est, Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum eius; iucundasti omnes inimicos eius. Advertite Iudaeos, et videte omnia impleta quae praedicta sunt. Avertisti adiutorium gladii eius. Quomodo solebant pauci dimicare, multos prosternere? Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Merito victus, merito captus, merito a regno suo alienatus, merito dispersus: eam enim terram perdidit, pro qua Dominum occidit. Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione. Quid est hoc? Inter omnia mala magnus hic terror. Quantumcumque enim caedat Deus, quantumlibet irascatur, quantumlibet verberet, flagellet; ligatum tamen flagellet, quem mundet, non dissolvat ab emundatione: si enim dissolvit ab emundatione; iam non habet mundandum, sed proiiciendum. A qua ergo emundatione dissolvitur Iudaeus? A fide. Ex fide enim vivimus ; et de fide dictum est, Fide mundans corda eorum : et quia sola fides Christi mundat, non credendo in Christum soluti sunt ab emundatione. Dissolvisti eum ab emundatione; sedem eius in terram collisisti: merito et fregisti. Minuisti dies sedis eius: putabant se in aeternum regnaturos . Perfudisti eum confusione. Haec omnia evenerunt Iudaeis, non tamen ablato Christo, sed dilato.