monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg457.185 > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 88, 2, 9
Memento quae est substantia mea. David iste dicit positus in carne in Iudaeis, positus in spe in Christo, Memento quae est substantia mea. Non enim quia Iudaei defecerunt, defecit substantia mea. Etenim de illo populo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi; et caro illa non peccatrix; sed peccaterum mundatrix: ibi est, inquit, substantia mea. Memento quae est substantia mea. Non enim omnino interiit radix; veniet semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris . Memento quae est substantia mea: non enim vane constituisti omnes filios hominum. Ecce omnes filii hominum ierunt in vanitatem; tu tamen non vane illos constituisti. Cum ergo ierunt omnes in vanitatem, quos tu non vane constituisti; unde eos mundares a vanitate, numquid nihil tibi servasti? Illud quod tibi servasti unde mundares homines a vanitate, sanctus ille tuus, in eo substantia mea. Ex illo enim mundandantur omnes, quos non frustra constituisti a propria vanitate: quibus dicitur, Filii hominum quousque graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Forte solliciti facti converterentur a vanitate, invenirent se vanitate inquinatos, quaererent unde mundarentur; succurre, fac securos. Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum . Sanctum suum admirabilem fecit; inde omnes a vanitate mundavit: ibi est, inquit, substantia mea, memento eius. Non enim vane constituisti omnes filios hominum. Ergo servasti aliquid unde mundarentur. Quis est iste quem servasti? Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Ergo ille homo qui vivet et non videbit mortem, ipse mundat a vanitate. Non enim in vanitate constituit omnes filios hominum, aut potest illos contemnere qui fecit illos, ut non eos converteret et non mundaret.