monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 89, 1
Oratio Moysi hominis Dei, psalmus iste praenotatur: per quem hominem suum Deus Legem dedit populo suo, quem per eumdem hominem suum de domo servitutis liberans, quadraginta annos per eremum duxit. Fuit ergo Moyses minister Testamenti Veteris, et propheta Testamenti Novi. Omnia quippe illa in figura contingebant in illis, sicut ait Apostolus: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit . Secundum hanc ergo dispensationem quae facta est per Moysen, inspiciendus est iste psalmus, qui ex eius oratione titulum accepit.