monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 89, 6
Deinde iste homo Dei, vel potius propheticus spiritus, velut Dei legem in secreta eius sapientia conscriptam, ubi vitae mortalium peccatrici constituit procurrendi modum ac mortalitatis aerumnam, videtur quodam modo recitare, cum dicit, Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Mane sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere decidat, durescat, et arescat. Felicitas ergo haeredum Veteris Testamenti, quam pro magno bono expetiverunt a Domino Deo suo, hanc legem accipere meruit in occulta eius providentia, quam videtur recitare Moyses: Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Pro nihilo enim habentur, quae antequam veniant, adhuc non sunt; cum venerint, iam non erunt: non enim ut adsint veniunt, sed ut non sint. Mane, id est prius, sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere, id est, postea, decidat, durescat, et arescat. Decidat, utique in morte; durescat, in cadavere; arescat in pulvere. Quae, nisi caro, ubi est concupiscentia damnata carnalium? Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum .