monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17 > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 89, 13
Quod vero adiungit, Et compeditos corde in sapientia: alii codices non habent, compeditos, sed, eruditos. Verbum enim graecum ita in utraque significatione similiter sonat, ut una syllaba paululum differat. Sed cum illi erudiantur in sapientia, qui iniiciunt, sicut scriptum est, pedem in compedes eius (non utique pedem corporis, sed pedem cordis), et eius velut aureis vinculis illigati a via Dei non exorbitant, nec fiunt ab illo fugitivi; quodlibet horum legatur, salva est sententia veritatis. Et ipsos enim compeditos, vel eruditos corde in sapientia sic notos Deus fecit in Novo Testamento, ut pro fide quam Iudaeorum et Gentilium detestabatur impietas, omnia contemnerent; et eis se privari paterentur, quae magna putant promissa in Vetere Testamento qui carnaliter iudicant.