monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 89, 14
Et quoniam cum sic noti fierent, ut illa contemnerent, et desiderandis aeternis per suas passiones testimonium perhiberent (unde et testes dicti sunt; sic enim graece martyres appellantur), multa et multum mala et acerba temporalia pertulerunt; hoc attendit iste homo Dei, et spiritus propheticus per Moysi vocabulum figuratus, et ait: Convertere, Domine; quousque? et deprecobilis esto super servos tuos. Vox est eorum, vel pro eis, qui multa, persequente isto saeculo, mala tolerantes, innotescunt compediti corde in sapientia, ut nec tantis malis coacti refugiant a Domino ad huius saeculi bona. Secundum autem illud quod alibi scriptum est, Quousque avertis faciem tuam a me ? Etiam hoc dictum est, Convertere, Domine; quousque? Et ut sciant qui multum carnaliter Deo tribuunt humani corporis formam, aversionem vultus eius et conversionem non fieri motu simili motibus corporis nostri; in hoc eodem psalmo recolant superiora: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quomodo ergo hic dicit, Convertere, ut sit propitius, quasi faciem avertisset iratus; cum ibi sic insinuet iratum, ut non averterit faciem ab iniquitatibus et saeculo eorum quibus irasceretur, sed ea potius in conspectu suo et in illuminatione vultus sui posuerit? Quod autem dicitur, quousque, verbum est orantis iustitiae, non indignatis impatientiae. Sane quod hic positum est, deprecabilis esto; alii verbum e verbo, deprecare, interpretati sunt. Sed qui ait, deprecabilis esto, vitavit ambiguum; quia deprecari commune verbum est: nam et ille deprecatur qui deprecationem fundit, et ille cui funditur; dicimus enim, Deprecor te, et, deprecor a te.