monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 11
Et dixerunt, Non videbit Dominus. Non attendit ista, negligit ista, alias res curat, non intelligit. Hae enim duae voces sunt malorum: una quam iam dixi, Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Putas quia video facta tua, et placent mihi, quia non vindico. Alia est vox iniquorum: Quia nec attendit ista Deus, nec advertit ut sciat quemadmodum vivam, non me curat Deus. Ergo inter aliqua me computat Deus? aut vere me numerat Deus? aut ipsos homines numerat? Infelix homo! ut esses curavit; ut bene vivas non curat? Istorum ergo ista vox est. Et dixerunt, Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Iacob.