monumenta.ch > Augustinus > sectio 6 > 63 > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 94, 12
Ergo, Hodie si vocem eius audieritis. O plebs mea, plebs Dei! Alloquitur plebem suam Deus, non solum illam plebem suam quam non repellet, sed etiam omnem plebem suam. Loquitur enim in angulo utrique parieti ; id est, in Christo prophetia loquitur, et populo Iudaeorum, et populo Gentium. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Aliquando enim audistis vocem illius per Moysen, et obdurastis corda vestra. Per praeconem locutus est, quando obdurastis corda vestra; per se nunc loquitur, mollescant corda vestra. Qui praecones ante se mittebat, ipse venire dignatus est; ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora Prophetarum. Hodie ergo si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.