monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 3
Locuti sunt adversum me lingua dolosa: tunc utique quando eum tanquam magistrum bonum captiosa adulatione laudabant. Unde alibi dicitur: Et qui laudabant me, adversus me iurabant . Deinde quia eruperunt clamantes, Crucifige, crucifige ; secutus adiunxit, Et sermonibus odii circumdederunt me. Illi qui lingua dolosa, quasi non odii, sed dilectionis verba locuti sunt; ideo adversus me, quia hoc insidiando faciebant; postea sermonibus, non falsae et dolosae dilectionis, sed aperti odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Sicut autem pii gratis amant Christum, sic impii gratis oderunt; quia sicut veritas nullo extra eam proposito commodo propter seipsam expetitur ab optimis, ita iniquitas a pessimis. Unde et apud auctores saecularium litterarum dictum est de quodam pessimo: Gratuito potius malus atque crudelis erat (Salust., de Bello Catil.).