monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 14
Sed quia possent etiam pupilli sine adiutore et sine tutore in aerumnis et egestate tamen crescere, et genus propagatione servare; sequitur, et dicit, Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eius: id est, quod de illo generatum est, iam non generet, et cito transeat.