monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 16
Fiant contra Dominum semper: id est, patres eius et mater eius fiant contra Dominum semper, non ut Domino adversentur, sed ut merita eorum pessima non obliviscatur in isto Dominus, cum illi et ipsa retribuet. Contra Dominum enim dixit, In conspectu Domini: nam et alii interpretes sic transtulerunt, Fiant in conspectu Domini semper; alii vero, Fiant coram Domino semper: sicut alibi dictum est, Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo . Semper autem dicit, ut sine remissione sit tantum illud scelus, et hic, et in futuro saeculo. Dispereat de terra memoria eorum: patrum scilicet et matris eius. Memoriam dicit eorum, quae in propagine generationis custoditur: hanc prophetavit de terra perituram, quia et ipse Iudas, et filii eius qui erant tanquam memoria patrum et matris eius, sine successione prolis, sicut superius dictum est, in brevitate unius generationis exstincti sunt.