monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 18
Sed iam videamus, si possumus, quantum Dominus adiuvat, quomodo ista convenire possint etiam in populum Iudaeorum, cuius inimicitiae contra dominum pertinaci odio permanserunt: cuius populi diximus Iudam in figura gessisse personam, sicut Ecclesiae gessit apostolus Petrus. Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius. Quemadmodum in Iuda, sic in isto populo intelligendum est; qui repulso a se Christo factus est subditus diabolo, cuius persuasiones in omnibus pravis et terrenis cupiditatibus praeposuit aeternae saluti. Cum iudicatur, exeat condemnatus: quia in nequitia et in infidelitate persistens thezaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius . Et oratio eius fiat in peccatum; quia non fit per mediatorem Dei et homiminum, hominem Iesum Christum , et sacerdotem in aeternum secundum ordinem Melchisedec . Fiant dies eius pauci. Secundum regnum accipiendum est, quia non diu postea perseveravit regnum Iudaeorum. Et episcopatum eius accipiat alter. Ipsum Dominum Christum non incongruenter intelligi existimo episcopatum populi Iudaerum, quia de tribu Iuda factus est secundum carnem: et Apostolus ait, Dico enim Christum ministrum fuisse circumvisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum . Et ipse ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel ; quia illis exhibuit in carne praesentiam. Et Magi qui ab oriente venerunt, hoc dixerunt: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum . Et hoc in titulo scriptum erat super crucifixum: unde illud mutare volentibus non frustra respondit Pilatus, Quod scripsi, scripsi . Hunc ergo episcopatum populi Iudaeorum, id est Dominum Christum accepit alter, id est populus Gentium. Fiant filii eius orphani: de quibus dicitur, Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores . Facti sunt autem orphani amisso ipso regno, quasi patre perdito; quanquam et Deum patrem bene intelliguntur amisisse: Qui enim Filium non habet, ait Veritas, nec Patrem habet . Et uxor eius vidua. Uxor regni plebs intelligi potest, cui reges subditae dominantur: vidua vero facta est amisso ipso regno. Nutantes transferantur filii eius, et mendicent. Nutaverunt periculis, urgentibus hostibus translati sunt, debellati filii regni Iudaeorum. Quid est autem mendicare, nisi ad hominum misericordiam vivere, sicut vivunt sub earum gentium regibus, in quas translati sunt? Eiiciantur de habitationibus suis. Ita factum est. Scrutetur fenerator omnem substantiam eius: id est, populi eius. Ubi nihil melius intelligitur, quam debita eorum non dimittantur, quia in solo Christo dimittuntur, quem respuerunt; qui etiam dicere docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Omnem autem substantiam eius dictum est, omnem vitam eius; ut ei nulla debita, id est, nulla peccata donentur. Et diripiant alieni labores eius: diabolus et angeli eius; quia non thesaurizant in coelo qui non habent Christum. Non sit illi adiutor. Quis adiutor est ei cui Christus non est? Nec sit qui misereatur pupillis eius. Qui patre perdito, id est regno, sic remanserunt, aut amisso Deo, cuius Filium persecuti sunt et oderunt, non est qui eorum misereatur, non ad temporalem vitam sumendum vel sustentandam, sed ad veram vitam, id est aeternam. Fiant nati eius in interitum: utique in interitum sempiternum. In generatione una deleatur nomen eius. Quia generati sunt, non regenerati, ideo in una generatione delentur: nam in altera, id est in regeneratione, si eam cognoscerent et tenerent, non delerentur. In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: ut reddat eidem populo Dominus perseveranti in malitia etiam patrum eius iniquitatem. Sic enim eis dicit, 'Testimonium estis vobismetipsis, quia filii estis eorum qui Prophetas occiderunt:' et paulo post ait, 'Ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae. Et peccatum matris eius non deleatur.' Peccatum Ierusalem, quae servit cum filiis suis, quae interficit Prophetas, et lapidat missos ad se . Fiant contra Dominum semper, iniquitas et peccatum eorum; id est, ut a conspectu Domini non aboleantur, Deo in aeternum vindicante. Et dispereat de terra memoria eorum. Terra Dei, ager Dei est; ager Dei, Ecclesia Dei est: de qua terra periit memoria eorum, qui cum essent rami naturales, propter infidelitatem fracti sunt .