monumenta.ch > Augustinus > sectio 20

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 20
Deinde sequitur Psalmus: Et dilexit maledictionem, et veniet ei. Quanquam et Iudas maledictionem dilexerit, et furando de loculis, et Dominum vendendo atque tradendo; tamen apertius populus ille dilexit maledictionem, quando dixit: Sanguis eius super nos et super filios nostros . Et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et Iudas quidem, quia Christum noluit, in quo est aeterna benedictio; sed apertius noluit benedictionem populus Iudaeorum, cui dixit ille illuminatus a Domino: Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? Et noluit benedictionem, et pro maledicto habuit; et respondit, Tu sis discipulus eius : et longe facta est ab eo benedictio, quia transitum fecit ad Gentes. Et induit maledictionem sicut vestimentum: sive Iudas, sive ille populus. Et intravit sicut aqua in interiora eius. Ergo et foris et intus; foris sicut vestimentum, intus sicut aqua: quoniam in eius incidit iudicium, qui potest et corpus et animam occidere in gehenna ; corpus foris, animam intus. Et sicut oleum in ossibus eius. Ostendit eum cum delectatione malefacere, et comparare sibi maledictionem, hoc est, poenam aeternam; quia benedictio vita aeterna est. Modo quippe malefacta delectant, sicut aqua in interiora, et sicut oleum in ossibus; sed ideo maledictio vocatur, quia talibus Deus tormenta praedixit. Tanquam in ossibus autem oleum est maledictio, cum homines inde se fortes putant, quia licet eis mala tanquam impune committere.