monumenta.ch > Augustinus > sectio 18 > sectio 22

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 22
Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. Non dixit, merces eorum; sed, opus eorum: manifestum est enim quod indumento, et opertorio, et aqua, et oleo, et zona, ipsa opera describebat quibus aeterna maledictio comparatur. Non ergo est unus Iudas, sed multi, de quibus dicitur, Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum. Quanquam et pluralis numerus poni potuit pro numero singulari; sicut, Herode mortuo, dictum est ab angelo: Mertui sunt qui quaerebant animam pueri . Sed qui magis detrahunt Christo apud Dominum, nisi illi qui ipsis verbis Domini detrahunt, dicentes non esse ipsum quem Lex Domini et Prophetae praenuntiarunt? Et qui loquuntur, inquit, mala adversus animam meam: negando eum, cum voluisset, potuisse resurgere; cum dicat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam .