monumenta.ch > Augustinus > sectio 26

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 26
Genua mea infirmata sunt a ieiunio. Legimus Dominum Christum quadraginta dierum habuisse ieiunium : sed tantumne valuit in eo illa inedia, ut genua eius infirmarentur? An et hoc in membris eius, hoc est sanctis eius, aptius intelligitur? Et caro mea immutata est propter oleum: propter gratiam spiritualem. Unde et Christus appellatur a chrismate: chrisma autem unctio est. Caro autem propter oleum non in deterius, sed in melius immutata est, hoc est, a mortis contumelia in gloriam immortalitatis exsurgens. Cum itaque dixisset, Genua mea infirmata sunt a ieiunio, ubi significatum esse arbitror eos qui in membris eius fortes videbantur, tanquam praesentia panis quo sustentabantur abstracta, in eius passione defecisse usque ad negationem, quae apparuit in Petro; tanquam ad eos confirmandos, ne succumbendo penitus caderent, Et caro mea, inquit, immutata est propter oleum, ut eos mea morte deficientes, mea resurrectione firmarem, et misso Spiritu sancto unguerem, qui non ad eos venisset, nisi ego abiissem. Hoc enim dixerat, Non potest ille venire, nisi ego abiero : et Evangelista dixit, Nondum erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus . Nondum erat immutata caro eius. Sive autem per aquam propter ablutionem vel irrigationem, sive per oleum propter exsultationem et inflammationem charitatis, significetur Spiritus sanctus; non ideo est a seipso diversus, quia signa diversa sunt. Multum enim diversa sunt etiam leo et agnus, et tamen utroque significatus est Christus. Leo propter aliud, agnus propter aliud; non tamen alius: quia nec fortis est agnus, nec innocens leo; Christus autem et innocens est ut agnus, et fortis ut leo. Dicit autem apud Isaiam ipse Iesus Christus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me