monumenta.ch > Augustinus > sectio 28

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 28
Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam. Hoc ad totum referri potest, id est et ad caput, et ad corpus: ad caput, propter formam servi; ad corpus, propter ipsos servos. Potuit enim et in eis dicere Deo, 'Adiuva me,' et, 'salvum me fac;' in quibus Saulo dixit, 'Quid me persequeris' ? Quod autem addidit, 'secundum misericordiam tuam;' gratuita gratia commemoratur, non ex operum debito.