monumenta.ch > Augustinus > sectio 30

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 30
Maledicent illi, et tu benedices. Vana est ergo et falsa maledictio filiorum hominum, diligentium vanitatem, et quaerentium mendacium ; Deus autem cum benedicit, facit quod dicit. Qui insurgunt in me, confundantur . Ut enim insurgant aliquid se adversus me proficere arbitrantur; sed cum exaltatus fuero super coelos, et esse coeperit super omnem terram gloria mea, confundentur. Servus autem tuus laetabitur: sive in dextera Patris, sive in membris suis laetantibus, et inter tentationes in spe, et post tentationes in aeternum.