monumenta.ch > Augustinus > sectio 31

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 108, 31
Induantur qui detrahunt mihi pudorem: id est, pudeat eos detraxisse mihi. Sed hoc potest et in bono accipi, dum corriguntur. Et operiantur sicut diploidem confusionem suam. Diplois duplex pallium est. Nam quidam etiam sic interpretati sunt istum versum: Et operiantur sicut pallium duplex confusionem suam. Intelligitur autem, confundantur et intus et foris, id est et coram Deo et coram hominibus.