monumenta.ch > Augustinus > sectio 1 > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 109, 4
Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Hanc ergo quaestionem Iudaeis propositam a Domino, in ipso ingressu Psalmi pertractare debemus. Si enim quod responderunt Iudaei exigatur a nobis, utrum confiteamur et nos, an negemus; absit ut negemus. Si dicatur nobis, Christus filius est David, annon est? si dixerimus non, contradicimus Evangelio; namque Matthaeo scribente, sic incipit Evangelium: Liber generationis Iesu Christi filii David . Evangelista dicit librum se scribere generationis Iesu Christi, filii David. Recte ergo Iudaei interrogati a Christo, cuius esse filium crederent Christum, responderunt, David. Responsioni eorum congruit Evangelium. Habet hoc non solum suspicio Iudaeorum, sed et fides Christianorum. Adhuc alia firmamenta conspicio. Dicit Apostolus, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem : dicit etiam ad Timotheum, Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum evangelium meum. Et de ipso evangelio quid dicit? In quo laboro usque ad vincula, tanquam malefaciens; sed sermo Dei non est alligatus . Laborabat ergo usque ad vincula Apostolus pro evangelio suo, id est pro dispensatione evangelica, quam populis praedicabat, quam populis impendebat: ille qui mane rapuerat, escas ad vesperum dividebat . Laborabat ergo usque ad vincula pro evangelio. Quo evangelio ? Christum Iesum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Pro hoc evangelio Apostolus laborabat: et tamen de hoc Christus interrogabat; et respondentibus Iudaeis quod praedicabat Apostolus, retulit vocem tanquam contradictionis, et ait: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? et interposuit testimonium de hoc psalmo, Dixit Dominus Domino meo. Si ergo in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius est eius? Iudaei sub hac interrogatione tacuerunt; quid responderent deinceps non invenerunt: nec eum tamen Dominum quaesierunt, quia et ipsum esse illum filium David non agnoverunt. Nos autem, fratres, credamus, et dicamus: corde enim creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem : credamus, inquam, et dicamus et filium David, et Dominum David. Non erubescamus de filio David, ne iratum inveniamus Dominum David.