monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 109, 6
Ecce ergo quia Magister noster interrogavit Iudaeos, et ideo non responderunt, quia discipuli esse noluerunt; ecce si nos interrogaret, quid responderemus? Defecerunt in hac interrogatione Iudaei, proficiant Christiani; non perturbentur, sed erudiantur. Non enim Dominus interrogat discere volens, sed tanquam doctor interrogat. Dicerent miseri Iudaei: Tu, dic nobis. Maluerunt inflata taciturnitate disrumpi, quam humili confessione edoceri. Dicat ergo nobis Magister noster, et videamus quid interroganti respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cuius est filius? Respondeamus omnino quod Iudaei, sed non remaneamus ubi Iudaei. Recolamus Evangelium quod credimus: Liber generationis Iesu Christi, filii David. Non quia interrogamur excidat nobis Christum esse filium David, quod memoriae commendat Apostolus; Eia, christiane, memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Ergo interrogemur et respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicant concordia ora christiana: David. Referat et Doctor, et revocet nobis: 'Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.' Quomodo nos diceremus, nisi a te disceremus? Nunc ergo quia didicimus, dicimus: In principio eras Verbum, et Verbum eras apud Deum, et Deus eras Verbum; omnia per te facta sunt: ecce Dominus David. Sed propter infirmitatem nostram, quia caro desperata iacebamus, Verbum caro factum es, ut habitares in nobis : ecce filius David. Certe tu in forma Dei cum esses, non rapinam arbitratus es esse aequalis Deo; ideo Dominus David: sed temetipsum exinanisti formam servi accipiens ; inde filius David. Denique et in ipsa interrogatione tua dicens, Quomodo filius eius est? non te filium eius negasti, sed modum quo id fieret inquisisti. Dicit eum, inquis, David Dominum; quomodo filius eius est? non nego, sed dic quomodo. Illi ergo ex Litteris quas legebant, et non intelligebant, si in ista interrogatione recolerent modum, nonne responderent: Quomodo interrogas? Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus . Accipiet virgo in utero, virgo ex semine David pariet filium, ut sit filius David: erant enim Ioseph et Maria de domo et patria David . Peperit ergo virgo illa, ut esset filius David. Sed ille quem peperit, vocabunt nomen eius Emmanuel, Nobiscum Deus: ecce habes et Dominum David.