monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 109, 7
Aliquid nobis fortassis ex hac re, quomodo Christus et filius sit David, et Dominus David, etiam psalmus iste intimabit. Audiamus ergo, et pertractemus eum; pulsemus pietate, extorqueamus charitate. David ergo ipse dicit: neque enim Domino contradicere licet: David, inquit, in spiritu dicit eum Dominum. Ipse ergo David de Christo quid dicit? Nam, Ipsi David Psalmus: et iste est totus titulus, simplex, sine figura quaestionis, sine ullo nodo difficultatis. Quid ergo dicit David? Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quod est, scabellum pedum tuorum; hoc est, sub pedibus tuis: scabellum enim pedum sub pedibus est. Dixit, inquit, Dominus Domino meo. Audivit hoc David, audivit in spiritu: ubi nos, quando audivit, non audivimus; sed loquenti quod audivit et scribenti credidimus. Audivit ergo prorsus, audivit in quodam secretario veritatis, in quodam mysteriorum sanctuario: ubi Prophetae in occulto audierunt, quod in aperto praedicaverunt; ibi audivit David, qui cum fiducia magna dicit, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Novimus Christum sedere ad dexteram Patris post resurrectionem a mortuis, et in coelos ascensionem. Factum est iam; nec vidimus, sed credidimus: in Libris legimus, praedicatum audivimus, fide retinemus. Unde et eo ipso quod erat filius David Christus, factus est Dominus David. Illud enim quod natum est ex semine David, ita honoratum est, ut esset et Dominus David. Ita admiraris hoc, quasi et in rebus humanis ista non fiant. Si enim contingat filium cuiusquam regem fieri patre privato, nonne erit dominus patris? Admirabilius est quod potest contingere, ut non solum rex factus privati filius, dominus sit patris sui; sed episcopus factus laici filius, sit pater patris sui. Ergo et eo ipso quod carnem accepit Christus, quod in carne mortuus est, quod in eadem carne resurrexit, quod in eadem ascendit in coelum et sedet ad dexteram Patris, et in eadem ipsa carne sic honorata, sic clarificata, sic in coelestem habitum commutata, et filius est David, et Dominus est David. Secundum hanc enim dispensationem transitus Christi, etiam illud ab Apostolo dicitur: Propter quod illum exaltavit a mortuis, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum . Donavit, inquit, ei nomen quod est super omne nomen: Christo secundum hominem, Christo secundum carnem mortuo, resurgenti, ascendenti, donavit nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Ubi erit David, ut non ei sit Dominus? In coelo sit, in terra sit, in inferno sit; Dominus eius erit qui est Dominus coelestium, terrestrium et infernorum. Gaudeat ergo nobiscum et David, filii sui nativitate honoratus, dominatu liberatus; et gaudens dicat, a gaudentibus audiatur: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.