monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 109, 8
Sede, non solum in alto, sed et in occulto: excellens ut domineris, latens ut credaris. Quae enim esset merces fidei, nisi lateret quod credimus? Merces autem fidei est, videre quod credidimus antequam videremus. Sicut autem Scriptura personat, Iustus ex fide vivit . Non ergo esset iustitia fidei, nisi esset absconditum quod praedicatum crederemus, et credendo ad videndum perveniremus. Quam enim multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ergo abscondisti, et remanserunt? Absit: Perfecisti autem sperantibus in te . Mirabile ergo mysterium Christi sedentis ad dexteram Dei: occultatum est ut crederetur, subtractum est ut speraretur. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Apostoli verba sunt. Recognoscitis quidem, sed propter rudes commendo. Quid ergo ait Apostolus? Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, cum patientia exspectamus . Quia ergo quae videtur non est spes; Abscondisti dulcedinem timentibus te. Quia quod non videmus, speramus, et per patientiam exspectamus; Perfecisti sperantibus in te. Denique, charissimi, intente accipite quod dicturus sum. Quoniam iustitia nostra ex fide est, et fide mundantur corda nostra, ut quod credidimus, videre possimus: utrumque enim positum est; et, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt ; et, Fide mundans corda eorum . Quia ergo haec est iustitia fidei , credere quod non vides, et ipso merito fidei ad visionem suo tempore pervenire; Dominus in Evangelio cum promitteret Spiritum sanctum, hoc ait: Ipse arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. De quo peccato? de qua iustitia? de quo iudicio? Ipse sequitur et exponit; coniecturas hominum non admittit: De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me. Quanta alia peccata Iudaeorum! Et tamen quasi hoc unum sit, ita dixit: De peccato quidem, quia non crediderunt in me. Hoc est illud peccatum, de quo alibi dicit: Si non venissem, peccatum non haberent . Quid est hoc, Si non venissem, peccatum non haberent? Ergo ad iustos venisti, et eos peccatores fecisti? Sed exceptis aliis peccatis, quae possent remitti per fidem, hoc unum peccatum nominavit, quod si non admitteretur, omnia relaxarentur. De peccato quidem, ait, quia non crediderunt in me: et alibi, Si non venissem, peccatum non haberent. Eo enim ipso quo venit et non crediderunt in eum, inciderunt in peccatum: quod si non inciderent, omnia caetera peccata dimitti possent per indulgentiam gratiae impetratam per fidem. Ergo de peccato, quia non crediderunt in me: de iustitia, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me . Haec est iustitia, quia ad Patrem vadis, et iam non videbunt te: haec iustitia enim ex fide est. Iustus enim ex fide vivit; et tunc ex fide vivit, si non videat quod credit. Quia ergo ad iustitiam pertinet ex fide vivere, et ex fide nemo vivit, nisi non videndo quod credit; ut ipsam iustitiam faceret in hominibus, id est, ut crederent quod non viderent, De iustitia, inquit, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Haec, inquit, erit iustitia vestra, ut credatis in eum quem non videtis, et fide mundati, eum in quem credidistis, in die resurrectionis postea videatis.