monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 109, 16
Sed hoc differtur, hoc postea dabitur: quid nunc? Ex utero ante luciferum genui te Quid hic, Si Deus Filium habet, numquid et uterum? Sicut carnis corpora, non habet: quia nec sinum; dictum est tamen, Qui est in sinu Patris, ipse enarravit . Qui est autem sinus, ipse est uterus; et sinus et uterus pro secreto positus est. Quid est, Ex utero? Ex secreto, ex occulto; de meipso, de substantia mea; hoc est, Ex utero: quia, Generationem eius quis enarrabit ? Accipiamus ergo Patrem dicentem ad Filium, Ex utero ante luciferum genui te. Quid est ergo ante luciferum? Lucifer pro sideribus positus est, tanquam a parte totum significante Scriptura, et ex eminenti stella omnia sidera. Sed illa sidera quomodo facta sunt? Ut sint in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis . Si ergo et in signis et in temporibus posita sunt sidera, et lucifer nominatus est pro sideribus; quod est ante luciferum, hoc est ante sidera; et quod est ante sidera, hoc est ante tempora; si ergo ante tempora, ab aeternitate: noli quaerere quando; aeternitas non habet quando. Quando et aliquando verba sunt temporum. De Patre non est natus in tempore, per quem facta sunt tempora. Dictum est ergo, ut dici oportuit, figurate, prophetice, ut et uterus pro secreta substantia, et lucifer pro temporibus poneretur. An vultis et ipsum David respiciamus, qui Dominum suum dixit filium suum? Ut enim hoc diceret, audivit a Domino suo; ab illo audivit a quo falli non potuit: et dixit iam Dominum suum, quia, Dixit, inquit, Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Et ipse loquitur, ipsius quasi sermo contextus est. Si ergo ipse loquitur, forte ipse potuit dicere, Ex utero ante luciferum genui te: ex utero virginali, ex utero ante luciferum genui te. Si enim illa virgo ducens propaginem de carne David, ex illo utero natus Christus, tanquam ex utero genitus a David. Ex utero, quo masculus non accessit: ex utero prorsus, proprie ex utero, quia solus ex solo utero. Ergo, Ex utero, inquit ille, qui eum Dominum suum dixerat, Ex utero ante luciferum genui te. Et hoc ipsum ante luciferum signate dictum, et proprie dictum, et sic impletum. Noctu enim natus est Dominus de utero virginis Mariae: indicant testimonia pastorum, qui vigilias exercebant super gregem suum . Ex utero ante luciferum genui te. O tu, Domine meus, sedens ad dexteram Domini mei, unde filius meus, nisi quia Ex utero ante luciferum genui te?