monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 110, 4
Memoriam fecit mirabilium suorum: hunc humilians, et hunc exaltans. Memoriam fecit mirabilium suorum: reservans opportune inusitata prodigia, quae infirmitas hominis novitati intenta meminerit, cum sint eius miracula quotidiana maiora. Tot per universam terram arbores creat, et nemo miratur: arefecit verbo unam, et stupefacta sunt corda mortalium ; sed memoriam fecit mirabilium suorum. Hoc enim miraculum maxime attentis cordibus inhaerebit, quod assiduitas non vilefecerit.