monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 110, 6
Fortitudinem operum suorum annuntiabit populo suo. Non contristentur Israelitae sancti, qui dimiserunt omnia sua et secuti sunt eum; non contristentur dicentes: Quisnam poterit salvus fieri? Quia facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum . Annuntiavit enim eis fortitudinem operum suorum; quoniam quae hominibus difficilia sunt, Deo facilia sunt. Ut det illis haereditatem Gentium. Itum est enim et ad Gentes, et praeceptum divitibus huius saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo , cui facile est quod hominibus difficile est. Sic enim multi vocati sunt, sic occupata est haereditas Gentium, sic factum est ut etiam plurimi qui non dimiserunt omnia sua in hac vita ut sequerentur eum, vitam etiam ipsam pro nominis eius confessione contemnerent; et tanquam cameli humiliantes se ad portanda onera pressurarum, intrarent etiam sicut per foramen acus, per compungentes passionis angustias. Ipse fecit haec, cui omnia possibilia sunt.