monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, 11, 1
In psalmo isto magno sequitur quod nobis, adiuvante Domino, considerandum atque tractandum est: Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et exquiram eam semper. Apostolus dicit, Iusto lex non est posita, iniustis autem et non subditis, et caetera, quae ibi concludens ait, Etsi quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi . Numquid ergo talis erat iste qui dicit, Legem pone mihi, Domine, qualibus beatus Paulus dicit positam legem? Absit. Si enim talis esset, non superius dixisset, Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Quid est ergo quod orat ut sibi lex a Domino ponatur, si non ponitur iusto? An eo modo non ponitur iusto, quomodo posita est populo contumaci, in tabulis lapideis , non in tabulis cordis carnalibus ; secundum testamentum vetus ex monte Sina, quod in servitutem generat , non secundum testamentum novum, de quo scriptum est per Ieremiam prophetam, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in Testamento meo; et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quoniam hoc est testamentum quod constituam domui Israel: Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentibus eorum, et in cordibus eorum scribam eas ? Ecce quomodo vult iste legem sibi poni a Domino; non sicut iniustis et non subditis, ad vetus testamentum pertinentibus posita est, in tabulis lapideis; sed sicut sanctis filiis liberae, hoc est supernae Ierusalem, filiis promissionis, filiis haereditatis aeternae, sancto Spiritu tanquam digito Dei in mente datur, et in cordibus scribitur: non quam memoria teneant, et vita negligant; sed quam sciant intelligendo, faciant diligendo, in latitudine amoris, non in timoris angustiis. Nam qui timore poenae, non amore iustitiae opus legis facit, profecto invitus facit. Quod autem invitus facit, si posset fieri, mallet utique non iuberi: ac per hoc legis, quam vellet non esse, non est amicus, sed potius inimicus; nec mundatur opere, qui immundus est voluntate . Talis non potest dicere quod iste dixit in superioribus versibus, Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum; quia illa dilatatio charitatem significat, quae secundum Apostolum legis est plenitudo .