monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, 11, 3
Sed quid est, semper? Utrum exquirendi non erit finis; sicut dictum est, Semper laus eius in ore meo ; quia laudandi non erit finis: neque enim Deum non laudabimus, cum ad eius regnum pervenerimus aeternum, cum legamus, Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te ? An, semper, dictum est, quamdiu hic vivitur, quia tamdiu proficitur; post hanc autem vitam qui bene hic proficiebat, ibi perficitur? Sicut de quibusdam feminis dictum est, semper discentes: sed illae male, quia secutus adiunxit, Et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes . Qui vero in melius semper hic proficit, quo proficiendo nititur, pervenit, ubi iam non proficiat, quia perfectus sine fine consistit. Nec de illis tamen ita dictum est, semper discentes, ut et post mortem discere perseverent vana et infructuosa; cum talibus doctrinis successerint non studia, sed supplicia sempiterna. Hic ergo exquiritur Dei lex, quamdiu in ea proficitur, et sciendo et diligendo; ibi autem plenitudo eius manet ad fruendum, non remanet ad quaerendum. Sic etiam illud dictum est, Quaerite faciem eius semper . Ubi semper, nisi hic? Non enim et ibi quaeremus Dei faciem, ubi videbimus facie ad faciem . Aut si recte dicitur exquiri quod sine fastidio diligitur, et id agitur ne amittatur; semper omnino sine fine quaeremus legem Dei, hoc est veritatem Dei: in hoc quippe ipso dicitur psalmo, Et lex tua veritas. Quaeritur nunc, ut teneatur; tunc tenebitur, ne derelinquatur: sicut de Spiritu Dei dictum est quod omnia scrutetur, etiam altitudines Dei ; non utique ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquat omnino quod nesciat.