monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, 11, 4
Gratia itaque Dei nobis praecipue commendatur, quando sibi legem poni poscit a Domino, qui utique iam legem secundum litteram noverat. Sed quia littera occidit, spiritus autem vivificat ; orat ut per Spiritum faciat quod per litteram sciebat; ne per scientiam mandati non observati etiam praevaricationis ei crimen accedat. Quanquam etiam ut sciatur lex quomodo scienda est, id est, ut intelligatur quid sibi velit, quare sit eis posita qui eam non erant servaturi, quid habeat utilitatis etiam hoc ipsum quod lex subintravit, ut abundaret delictum , nemo comprehendit, nisi a Domino acceperit intellectum: unde iste adiungit et dicit, Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Cum enim quisque legem scrutatus fuerit, et ad eius alta pervenerit, in quibus tota pendet; profecto debet Deum diligere ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; et proximum suum tanquam seipsum. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae . Hoc videtur promisisse, cum dixit, Et custodiam illam in toto corde meo.