monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 118, 28, 7
Iustitia testimonia tua in aeternum, intellectum da mihi, et vivam. Intellectum poscit iste iunior; quem si non haberet; non super seniores intelligeret: sed eum poscit in tribulatione et necessitate, quo intelligat quam sit contemnendum quod ei possunt auferre persequentes inimici, a quibus se dicit esse contemptum. Ideo dixit, et vivam: quia si eo usque tribulatio necessitasque pervenerit, ut per inimicorum persequentium manus vita ista finiatur; vivet in aeternum, qui temporalibus praeponit iustitiam, quae manet in aeternum. Quae iustitia in tribulatione et necessitate martyria sunt Dei, hoc est testimonia, pro quibus sunt martyres coronati.