monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 6
Sed ad id revertamur quod modo de Evangelio lectum est, quod pertinet ad praesentem versum ubi dictum est, Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione: quaerimus enim quod os, et quae lingua. Attendat Charitas vestra. Insultatum est Domino, quia non lotis manibus discipuli eius manducarent. Respondit illis Dominus sicut oportebat, et vocatis turbis ait: Audite omnes, et intelligite. Omne quod intrat in os, non coinquinat hominem, sed quod exit. Quid est hoc? Cum dixit, Quod intrat in os, nonnisi os corporis voluit ostendere. Intrant enim cibi, et non coinquinant homines cibi; quia, Omnia munda mundis; et, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur . In figura Iudaeis posita erant quaedam, et immunda dicta sunt . Sed postea quam lux ipsa venit, remotae sunt umbrae, non sumus retenti in littera, sed vivificati in spiritu: et non est impositum iugum observationis Christianis, quod impositum erat Iudaeis; quia Dominus dixit, Iugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est : et, Omnia, ait Apostolus, munda mundis: immundis autem et infidelibus, nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia . Quid voluit intelligi? Mundo homini et panis et porcina munda est, immundo nec panis, nec porcina. Immundis autem, inquit, et infidelibus nihil est mundum. Quare nihil est mundum? Sed polluta sunt, inquit, eorum et mens et conscientia: quia si interius quod est, immundum est; foris quod est, nihil mundum esse potest. Si ergo illis quibus interiora immunda sunt, exteriora munda esse non possunt; si volueris ut exteriora munda sint, interiora mundato. Ibi est enim os quod implebitur tibi gaudio, et quando taces: quando enim taces et gaudes, os tuum clamat ad Deum. Sed vide unde gaudeas. Si de saeculo gaudes, immundo gaudio vociferaris ad Deum: si vero de redemptione gaudes, quomodo dixit psalmus iste, Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus iucundati; tunc impletur vero gaudio os tuum, et lingua tua exsultatione: manifestum est quia in spe gaudes, et acceptum est gaudium tuum apud Deum. In ipso gaudio, vel in ipso ore quod habemus intus, et manducamus et bibimus: sicut de isto ore ad refectionem corporis, sic et de illo ore ad refectionem cordis. Nam inde, Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur .