monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 127, 4
Nam ut hoc ostenderet et ipse Psalmus, quia sic est obscurus ut admoneat pulsari, sic opertus ut velit excuti, a pluribus coepit: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Multis loquitur; sed quia ipsi multi unum sunt in Christo, sequitur et singulariter iam dicit, Labores fructuum tuorum manducabis. Superius dixerat, Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius: modo quare, Labores fructuum tuorum manducabis; et non, manducabitis? et quare, Labores fructuum tuorum; et non, Labores fructuum vestrorum? Tam in proximo oblitus est quia pluribus loquebatur? Sed si iam excussisti, quid tibi respondit? Cum plures Christianos appello, in uno Christo unum intelligo. Plures ergo estis, et unus estis; plures sumus, et unus sumus. Quomodo plures sumus, et unus sumus? Quia illi inhaeremus cuius membra sumus; et quorum caput in coelo est, ut membra sequantur.