monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 132, 2
Ista enim verba Psalterii, iste dulcis sonus, ista suavis melodia, tam in cantico quam in intellectu, etiam monasteria peperit. Ad hunc sonum excitati sunt fratres qui habitare in unum concupierunt; iste versus fuit tuba ipsorum. Sonuit per omnem orbem terrarum, et qui divisi erant, congregati sunt. Clamor Dei, clamor Spiritus sancti, clamor propheticus non audiebatur in Iudaea; et auditus est in toto orbe terrarum. Adversus istum sonum surdi erant, inter quos cantabatur; et apertis auribus inventi sunt, de quibus dictum est: Quibus non est nuntiatum de illo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent . Verumtamen, dilectissimi, si consideremus, de illo pariete circumcisionis prius nata est ista benedictio. Num enim omnes Iudaei perierunt? Et unde Apostoli, filii Prophetarum, filii excussorum ? Sicut iam scientibus loquimur. Unde illi quingenti qui Dominum post resurrectionem viderunt, quos commemorat apostolus Paulus ? Unde illi centum viginti qui simul erant in uno loco post resurrectionem Domini et ascensionem in coelum, quibus in uno loco constitutis supervenit Spiritus sanctus die Pentecostes missus de coelo; sic missus, sicut promissus? Omnes inde erant: et ipsi primi habitaverunt in unum, qui omnia quae habebant vendiderunt, rerumque suarum pretia ad pedes Apostolorum posuerunt, sicut in Actibus Apostolorum legitur; et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat; et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia. Et quid est, in unum? Et erat illis, inquit, anima una et cor unum in Deum . Ergo ipsi prius audierunt, Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Primi audierunt, sed non soli audierunt. Non enim usque ad illos ista dilectio et unitas fratrum venit. Venit enim et ad posteros ista charitatis exsultatio, et votum Deo. Vovetur enim aliquid Deo, et dictum est : Vovete, et reddite Domino Deo vestro . Melius est autem non vovere, quam vovere et non reddere . Sed debet esse impiger animus, ut et voveat, et reddat; ne cum se minus idoneum putat ad reddendum, piger sit ad vovendum. Plane nunquam reddet, si de suo se putaverit redditurum.