monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 132, 11
Sed Hermon quid sit, nosse debetis. Mons est quidam longe disiunctus ab Ierusalem, id est a Sion. Itaque mirum est quod sic ait, Sicut ros Hermon, qui descendit super montes Sion; cum mons Hermon longe sit disiunctus ab Ierusalem: nam trans Iordanem esse dicitur. Ergo aliquid interpretatione Hermon quaeramus. Non enim hebraeum est, et habemus interpretationem ab eis qui illam linguam noverunt. Hermon interpretari dicitur, Lumen exaltatum. A Christo enim ros: nam nullum lumen exaltatum, nisi Christus. Quomodo exaltatum est? Primo in cruce; postea in coelo. Exaltatus in cruce, cum humiliaretur; sed humiliatio illius non potuit nisi alta esse. Hominis dispensatio minus minusque fiebat , quae significabatur in Ioanne; Dei dispensatio in Domino nostro Iesu Christo crescebat: quod et natalibus eorum ostenditur. Nam ille natus est, sicut tradit Ecclesia, octavo calendas iulias, cum iam incipiunt minui dies: Dominus autem natus octavo calendas iunuarias, quando iam dies incipiunt crescere. Audi ipsum Ioannem confitentem: Illum oportet crescere, me autem minui . Et passiones ipsorum hoc indicant. Dominus in cruce exaltatus est; ille caeso capite deminutus. Ergo lumen exaltatum, Christus: inde est ros Hermon. Sed quicumque vultis habitare in unum, optate rorem istum, compluimini inde. Alioquin non poteritis tenere quod profitemini, nec profiteri audere poteritis, nisi ille intonuerit; nec permanere poteritis, nisi eius sagina non desit vobis: ipsa enim sagina descendit super montes Sion.