monumenta.ch > Augustinus > sectio 10 > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 141, 15
Audi mundum et mundum aperte uno loco in Scriptura sancta, in Evangelio: mundum quem fecit Deus; mundum quem regit diabolus, id est, dilectores mundi. Homines enim ipsos fecit Deus; dilectores mundi non eos fecit. Mundum enim diligere peccatum est; peccatum autem non fecit Deus. Audi ergo, ut dicere coeperam, mundum et mundum. In hoc mundo erat, dictum est. De quo dictum est, In hoc mundo erat, nisi de Sapientia Dei, quod est Christus Iesus; de qua dictum est quod paulo ante commemoravi, Pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter ? Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in illam incurrit . Ergo, In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Audisti duos mundos: Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit . Non mundus qui factus est per Iesum, ab illis principibus et potestatibus tenebrarum regitur; sed mundus qui non cognovit Iesum, id est, dilectores mundi, peccatores, iniqui, superbi et infideles. Unde mundus peccatores? Quia diligunt mundum, et diligendo inhabitant mundum; quomodo domus dicitur et fabrica, et inhabitantes. Bona domus, plerumque bona fabrica; et bona domus, quia boni conversantur in ea. Et, Cave domum istam, quia mala est, duobus modis dicitur. Mala est domus haec, cave; forte propter ruinam, ne aliquid cadat et te premat: dicitur et sic alio modo, Cave domum istam malam, ne incurras in laqueum venantium, ne pauper opprimaris a divite, ne fraudem aliquam patiaris. Quomodo ergo domus et domus, sic mundus et mundus. Quare autem et iusti, cum sint et ipsi in mundo, non dicuntur mundus? Quia dicit Apostolus: In carne autem ambulantes, non secundum carnem militamus ; conversatio enim nostra in coelis est . Habitat hic iustus carne, sed corde cum Deo est. Et ipse appellatur mundus, si sine causa audit, Sursum cor: si autem est causa quare audit, sursum habitet . Mortui enim estis, dicit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo . Quorum autem vita hic est, id est, quorum desiderium et amor hic haeret, hic conteritur, hic implicatur, bene dicuntur habitatores mundi: et bene dicuntur mundus, illi qui habitant mundum; sicut bene dicuntur domus, illi qui habitant domum. Mundus ergo et mundus: Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Ecce mundus factus per Dominum, ecce mundus qui non cognovit Dominum. Lauda tu fabricam, et ama fabricatorem; et noli amare habitare in fabrica, sed habita in fabricatore.